monumenta.ch > Ambrosius > 17 > bnf8562.25 > 35 > sectio 699 > 15 > sectio 9 > sectio 1 > sectio 12 > Ioannes, 19 > bnf6331.2 > sectio 820 > csg95.211 > CAPUT XI. Quid sit diapsalma. > REGES ROMANI. > sectio 3 > sectio 21 > sectio 354 > Apocalypsis, 21 > bnf2607.55 > bnf6726.20 > sectio 787 > bkeCod.21.5v > sectio 442 > sectio 330 > bnf6383.33 > 10
Ambrosius, De apologia David, § 9 <<<     >>> § 11

Ambrosius, De apologia David, § 10

1 nisi forte uilis causa alicui uidetur, ut propter nostram correctionem tantus errarit propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognouerit.
2 et indignum aestimatur nec ueri simile creditur quod Dauid propter posteritatis profectum unius lapsus opprobrium inciderit, cum ipse dominus pro nobis sit factus obprobrium, sicut ipse ait: ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis et alibi: et opprobria exprobrantium ceciderunt super mepergofuturae dispensationis mysterium in suis ante praemisit, et seruuli quidem condicionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam ipsi exortes esse peccati: dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.
Ambrosius HOME

bnf1732.368